- ENCAUSTUM Sacrum
- ENCAUSTUM Sacrumquo Imp. olim Orientis aureas Bullas subsignabat, memoratur Brisson. l. de verbor. signif. Sed et Leo Imp. leg. 6. C. de diversis Reser. diserre verat, sacra Rescripta alio colore, quam purpureâ inscriptione, lustrari, et cocti muricis tritique conchylii ardore ea signari praecipit, atque huius sacri Encausti confectionem privatis sub gravi poena interdicit. Etsi vero, quale id fuerit, liquido non constat, tamen ex his verbis patet, Imperialia Reseripta purpureis literis et eneausto muriceo insigniri consuevisse. Hinc praefatus Brissonius ex Epitome Chronicor. Werveronis Monachi Leodiensis, Palaeologum Imp. Ecclesiae Rom. oboedientiam spopondisse syngraphâ, cui conchylii sanguine subscripserit, referr. Et nota sunt illa in aureis bullis usitata verba, δἰ ἐρυθρῶν γραμμάτων τῆς βασιλικῆς χειρός. Nicetas in Manuele Comneno l. 1. ἐρυθροσήμαντον γράμμα et ἠρυθροδανωμένην βασίλειον γραφην vocat, ubi scribit Ioh. Axachum magnum Domesticum custodiae Palatii intentum, atque id agentem, ut Manuel etiam a civibus Imp. salutaretur, literas rubras, aureoque sigillo et serico munitas et conchae sangume pictas Clero magni Templi obtulisse, etc. Vide cundem l. 6. ubi Sultanum narrat Imperatori exprobrasse, quod tam facilis esset in violandis foederibus et retractandis magnis pollicitationibus, quas βασιλικαῖς quidem γραφαῖς καὶ βαφαῖς, regiis rubricatisque illis literis, insigniret, apud Ioh. Kirchmann. de Ann. c. 8. Ab Encausti hac voce est, quod Poloni colorem, quo scribitur,etiam arrum Synecdochice appellant incaust, ut Itali inchiostro. Forte et inde Belgarum est inkei: nisi porius inct, per aphaeresin sit pro tinct, ex tincta vel tinctura, quia penna in eo tingitur. Voss. de Arte Gramm. l. 1. c. 39. Aliud est, cum encaustopingere signinum opus camerarum. Agrippam invenisse, ex Plin. docet Salmas. ad Solin. p. 1215. illud enim ad Encausticem Artem pertinet, de qua dictum. Vide quoque infra aliquid, in voce Nigellum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.